- SMEGMA
- SMEGMAapud Plinium l. 22. c. 25. ubi de lupinis, Si vero caelesti aquâ discoquantur, sucus ille smegma fit. et l. 27. c. 12. Osyris ramulos fert nigros, tenues, lentos, et in iis folia nigri, seu lini, semenque in ramulis nigrum initio, dein colore mutatô rubescens, smegmata mulieribus faciunt ex his: ex Graeco σμῆγμα est. Cuiusmodi smegmata, ad cutem poliendam, adhibebant olim mulieres: et pane madidô quidem primum faciem linebant, ac veluti tectoriô quôdam obducebant, postmodo κατάπλασμα hoc seu ἐπίχριςτον sinegmate ex lacte asinino inprimis, cum ad moechos irent, abstergebant. Iuvenal. Sat. 6. v. 464.Ad moechum lotâ veniunt cute ------Et, v. 468.Incipit agnosci, atque illô lacte fovetur,Propter quod secum comites educit asellas.Quam in rem vide Salmas. ad Spartian. in Adriano, c. 4. et supra, ubi de Os oblinendimore. Verbum σμήχω est, polio, attero, quod ad gemmas quoque translatum et marmora, quorum haec arenâ e poro lapide, illae Cypriis et Armeniis cotibus, poliri consuevêre. Unde σμηκταὶ λέθων, οἱ ςτιλβωταὶ, tritores lapidum, qui attritu limae, vel arenae, vel rotae vel alterius gemmae scobe, gemmas poliunt et in nitorem dant. Epiphanius πιναροπιοὺς vocat, i. e. limpidatores, quod nitentes atque ἐυπινεῖς lapides faciant. Indidem sinetis, vel smetris, Graece σμηκτὶς vel σμηκτρὶς, dicta est galaxia, seu morochthus, quod eâ uterentur ad dealbanda ac pumicanda vestimenta, apud Plinium; item Cimolia terra, ob similem causam, apud Nicocharem Comicum etc. Vide Salmas. ad Solin. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.